- AQUAE Ferventis judicum
- AQUAE Ferventis judicumuna ex purgationibus olim vulgaribus, quas Iudicia Dei appellabant: seu examen, quo quis de crimine suspectus, quô se purgaret, manum in aquam ferventem nudatô brachiô immittebat; atque, si illaesam extraherte, innocens: si contta, reus pronuntiabatur. De cuiusmodi examine multa prae coeteris habet Hincmarus Remens. de Divortio Lotharii et Tetbergae, Vicarius ipsiu feminae ad iudicium aquae ferventis exiit, et posiquam incoctus fuer at ipse repertus, eadem femina maritah toro ac regio coniugio ---- restituta est, etc. Fuit autem aqua calefacta, in aêno, i. e. cacabo, seu olla, suppositô igne: unde ad aênum seu aeneum provocare, in Pacto Childeberti et Chlotarii §. 4. quod aliis caldaria est, unde manum in caldariam mittere, L. Longobard. l. 1. tit. 33. §. 1. Quemadmodum et Cacabus pro examine ferventis aquae usurpatur, in Charta A. C. 1102. apud Ughellum Tom. VII. p. 864. et apud Iohann. Tinnemuthensem in Vita Paterni Episcopi Venetensis num. 4. Quô ritu vero hoc examen fuerit peractum, discimus ex Ordine Exorcismi vel benedictioms aquae calidae, quam habent Iuretus ad Ivonis Carnut. Ep. 74. Delrius Disquisit. Magic. l. 4. quaest. 4. sect. 4. Pithoeus in Glossis ad Capitul. Caroli M. Lindenbrogius, postFormulas sollennes, goldastus Alamannicorum Tom. II. Mabillonius Analectorum Tom. I. Alii: Ita autem ist, Cum homines vis mittere, ad comprobationem iudicii aquae calidae, primum fac cos intr are cum omni humilitate in Ecclesia et Prostratis in or atione dicat Sacerdos has orationes ----- Quibus completis surgatur pariter, et coram hominibus illis cantet Presbyter Missam et fariat ad ipsam Missam offerre. CUm autem ad Communionem venerint, antequam commmunicet, interroget Sacerdos cum adiuratione, et dicat: Adiuro vos etc. (Vide infra ubi de Aquae frigidae iudicio) Deinde imponatur ignis subter caldaria et dicat Sacerdos has orationes, quando ipsa aqua calescere coeperit ---- et qui manum mittit in aquam, ad ipsum examen, dicat orationem Dominicam et signet se signaculô crucis et festine deponatur ipsa aqua fervens desuper iuxta ignem, et Iudex perpendat ipsam lapidem inligatam ad mensuram N. infra ipsam aquam more solito et sic inde extrabat cam in nomine Domini, ipse qui intrat ad examen iudicii. Postea cummagna diligentia sic fiat involuta manus sub sigillo Iudicis signata, usque in die tertio, quô visa sit viris idoneis et aestimatis. Ubi quae habentur de lapide inligato, distinctius explicantur in LL. Adelstani Regis. In aqua fervente accipiat homo lapidem, qui per funem suspendatur in simpla probatione, per mensuram palmae, in tripla autem unius unlae; manus vero sigilletur et aperiatur, ut dictum in consecratione ferri. Nimirum Lapis fune desuper alligatus in cacabum demergebatur, quem reus extraheret, immissâ in aquam ferventem manu, vel brachiô. Eodem facit vetus Notitia ex Adversariis peirescianis, a Car. du Fresne excerpta, quae sic habet: arnulfus ---- S Mariae Monasterio vineas suas post mortem filiorum suorum Laurentii et Frogerii, si absque liberis migrarent a saeculo, in perpetuum concessit. Quibus nullo remanente baerede defunctis, Gaufridus Adelelmi sil. Telbertusque Praepositus, Odilaus atque Lambertus: sese heredes illius ---- asserentes, donationem illam irritam reddere conati sunt, atque adeo praedictis vineis, calumniam imposuerunt, quod in Curia S. Mariae ante Richildim Abbatissam veraces sublimesque prsonae, quorum nomina subterscribuntur, APERTALEGE probandum fore iudicaverunt: qui videlicet claumniatore;hominem suum Hermaldum nomine ---- in SS. Trinitatis Ecclesiam, ubi calefiebat aqua, deduxerunt. Sed Deus ---- apertô manifestavit iudiciô, illos praedictarum calumniatores iniuste exstitisse vinearum. Nam praedictus Hermaldus, Missâ celebratâ, corprisque Christi ac sanguinis communione perceptâ, nec non et iureiurandô super Sanctorum reliquias pro more persolutô, ita oculorum lumine privatus erat, ut vix ad sartaginem --- recedere potuerit. Immissam vero manum ita ex aqua lotam extraxit, ut ipse non solum in manu, verum etiam interius pene ad intima usque cordis se combustum confiteretur, et ille et magistri sui reatum suum agnoscere cogerentur. Qui etiam dum in manum, moris est, sigillare permitteret, rogaretur; aiebat, se nullatenus posse prae dolore pati ut aliquid manum illam contingeret. Servantus in manu mida usque in diem tertium inflatam admodum et excoriatam, sanieque iam carne putridâ essluentem dextram invitus ostendit. ---- Testes Gausridus de Meduana etc. Vide quoque infra: it. voce Tripodium.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.